[233] EPISTOLA XXXIII. D. SUFFRIDO PETRO LEOVARDIENSI, U.I.C. Bursae coronarum Regenti. Coloniae. S.P. Ex superioribus literis, quas XXV. Februarii ad te
expedieram, Vir Clarissime, jam intellexeris quae de Palatinatu tuo, ad
me noster Barvitius. Hisce Chronica, quorum antehac communicationem
petieras, aut potius, ex iisdem, quae instituto tuo accommodate
videantur, excerpta, non ita pridem mihi allata, adjungam. Amico
negocium dederam, ut de historia Veronensi
diligenter investigaret, qui se cum quodam in coenobio Heiloano
olim sodale, hac de re contulisse, & ex eodem
accepisse rescribit, se memoria quidem tenere, historiam illam a
sodalibus Heiloanis ex Bibliotheca templi
Alcmariensis, cujus propria erat, commodato aliquando fuisse acceptam,
nescire autem quorsum evaserit. Addit amicus, ubi primum Alcmariam se
proficisci contigerit, omnia sedulo odoraturum, & ad summam hic
diligentiam nihil reliquum facturum. Nuper quidam mihi retulit se
Coloniae intellexisse, te invectivam in Iunii
Bataviam parare. Respondi quod ex professo aliquid acerbius meditere,
non fieri verisimile: persuaderi mihi tamen facile posse, te in
lucubrationibus tuis in quibusdam a Iunii
sententia discessurum: more nimirum inter doctos recepto, qui nullius
verbis addicti, quae vero propiora judicant, solent propugnare,
adversantiaque, incolumi nihilominus authorum existimatione, candide
amoliri ac diluere. Tuus toto pectore RENATUS VANDER DUIN. |